monumenta.ch > Plinius > sectio 119

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 119
{LVII} Sed medicinas e floribus coronamentisque et hortensiis quaeque mandantur herbae persecuti quonam modo frugum omittimus? nimirum et has indicare conveniat. in primis sapientissima animalium esse contat, quae fruge vescantur. siliginis grana combusta et trita in vino Ammineo, oculis inlita epiphoras sedant, triticio vero ferro cumbusta iis, quae frigus iusserit, praesentaneao sunt remedio.